Thursday, November 15, 2007

Comsographia Antiqua

Here is the TRUE story of the origin of the world.

In principio erat solum nix. Deinde Magna Phocea super faciem nivis ferebantur. Illa divisit nivem ac glaciem et vidit Phocea quod esset bona. Formavit igitur Phocea escimonem de osse balaenae ut in nive et glacie habitaverint. Escimonem formavit Phocea et virum et feminam, sed eos formavit infantes. Infans masculus vocavit Hieronymus, feminina Krystal.

Fama tenet walrurem ex glaciebus quae circa sunt ad escimonium wagitum cursum flexisse. Illa walrus mammas suas pendentes escimulis praebuit. Deinde piscator walrurem invenit ―mirabile dictu― lingua sua lambentem et lingentem escimulos, Hieronymum et Krystalam. Piscator domum rediit una cum escimulis et eos uxori quae erat meretrix dedit. Piscator et meretrix escimulos usque ad escimones educaverunt. Denique reliquit Hieronymus piscatorem suum et meretricem et adhaesit Krystalae uxori suae et erant duo in carne una. Et vidit Magna Phocea quod esset bonum benedixitque eis dicens “crescite et multiplicamini et replete nivem et glaciem escimulis.” Sic Hieronymus et Krystal fecerunt et magnam multitudinem produxerunt paratam migrare ad Nebrascam!

Use this knowledge only for good, and never for evil.

No comments: